- SPICA
- I.SPICAGall. Espi, Ordo militaris Britanniae, a Francisco I. Duce institutus; cuius symbolum A ma vie. Vide Argentraeum Histor. de Bretagne. Favin. Theatr. d'honneur et de Cheval. Morer. Dict. Hist.II.SPICAcorpus est ex granis ordine dispositis et atistis constans, ex Graeco ςτάχυς, Aeolice ςπάχυς, unde Latinum spicus, ita enim Veteres primo enuntârunt, quae postea Spica dicta est. Servius,Dicimus autem et hic spicus, et hoc spicum. Proprie de frumento, inde de croco, quod Spicam Cilissam vocat Ovidius, l. 1. Past. v. 76.Et sonet accensis spica Cilissa focis.Quoniam in eo fila lutea de medio surgunt, quasi quidam mucrones vel cuspides, quae tamquam in spica aristae, Graeci γλωχῖνας vocant. Eandem prorsus ob rationem Indica nardus Spicae accepit nomen: Radix enim illa quidem, sed quae caulem e solo erigat, aliquando plures, multis capillaceis ac densis foliis, instar aristarum, obsitos: quod a Veterib. quibusdam proditum historia recens comprobavit, vide Garciam de Aromatis l. 1. Hinc Auctor Carminis de Phoenice, v. 87.His addit teneras nardi pubentis aristas.Sunt antem hae aristae in nardo folia ipsa, quae tenuia admodum in acumen desinunt, qualia Graeci τριχόφυλλα appellant. Inde ςταχυοτριχα νάρδον dixit Meleager; et male in nardo spicam a folio distinxit Plinius l. 12. c. 12. Sed et infimae Graeciae ςταχυς absolute, h. e. Spica, nardus dicta est: quâ cum vescantur capreae Thibetienses, moschum hinc optimum inde adfertur, ut infra videbimus. A Spica hac Spicaium unguentum, multo olim in usu apud Romanos, de quo vide Salmas. as Solin. p. 1065. Porro a Spica, spicea corona dicta est, de qua mox: item spicatae faces, quae lignum minutatim concisum habent in tenues astulas, veluti aristas, quae spicae formam reddunt. Gratius, v. 484. Cyneget.Spicatasque faces ferre ad nemora alta Dianae.Apud quem, ut et Virgilium, l. 1. Georg. v. 292. inspicare faces non est acuere, sed in multas aristas concidere. Cuiusmodi facum in Sacris, Nuptiisque Veter. usus fuit, uti supra diximus. Vide quoque voce Praemetum, it. Quercus: uti de telo inde nomen adepto, voce Pica, it. Sibyna, et Spiculum: nec non ubi de Virgine, uno ex XII. Zodiaci signis, cuius insigne Spica. Vide hîc infra.III.SPICAsignum in caelo oriens, in Virginis parte 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.